Gaudeamus Igitur

  1. Gaudeamus igitur,
    Juvenes dum sumus;
    Post jucundam juventutem,
    Post molestam senectutem
    Nos habebit humus!
  2. Vita nostra brevis est,
    Brevi finietur,
    Venit mors velociter,
    Rapit nos atrociter,
    Nemini parcetur.
  3. Ubi sunt qui ante nos
    In mundo fuere?
    Vadite ad superos,
    Transite ad inferos,
    Hos si vis videre.
  4. Vivat academia,
    Vivant professores,
    Vivat membrum quodlibet,
    Vivant membra quaelibet,
    Semper sint in flore!
  5. Vivant omnes virgines
    Faciles, formosae,
    Vivant et mulieres,
    Tenerae, amabiles,
    Bonae, laboriosae!
  6. Vivat et respublica
    Et qui illam regit,
    Vivat nostra civitas,
    Maecenatum caritas,
    Quae nos hic protegit!
  7. Pereat tristitia,
    Pereant osores,
    Pereat diabolus,
    Quivis antiburschius,
    Atque irrisores!
  8. Quis confluxus hodie
    Academicorum?
    E longinquo convenerunt,
    Protinusque successerunt
    In commune forum;
  9. Vivat nostra societas,
    Vivant studiosi
    Crescat una veritas,
    Floreat fraternitas,
    Patriae prosperitas.
  10. Alma Mater floreat,
    Quae nos educavit;
    Caros et commilitones,
    Dissitas in regiones
    Sparsos, congregavit;